- S
- SSemivocalis, a sequente vocali vim sonumque suum sumit: praecedenti tamen M. P. et T. iungitur, in Cosmus, Prosper, et Testis.Saepe in M. transit, ut Rursus, Rursum: item in N. ut Sanguis, Sanguinis: ut et in R. ut Flos, Floris: In T. quoque saepissime convertitur, variis in linguis. Plane evanescit in Numerus, ex Nusmerus; Dumosus, ex Dusmosus; Camenae, et Camillus, ex Casmoenae et Casmillus. Varro quoque l. 5. de LL. affirmat, Omen ex Osmen, et Idem ab Isdem, factum esse. Hinc Virg. Aen. l. 11. v. 542.———— ———— Matrisque vocavitNomine Casmillae, mutata parte, Camillam.In nummis Constantini M. S. Sisciae nota est: S. ARL. in eiusdem, signata Arelate, notat Car. du Fresne, Dissertatione de infer. aevi Numismatibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.